1 Macc 11

1Et rex Aegypti congregavit exercitum, sicut arena, quae est circa oram maris, et naves multas: et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo. 2Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei: quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset. 3Cum autem introiret civitatem Ptolemaeus, ponebat custodias militum in singulis civitatibus. 4Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igne, et Azotum, et cetera eius demolita, et corpora proiecta, et eorum, qui caesi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam. 5Et narraverunt regi quia haec fecit Ionathas, ut invidiam facerent ei: et tacuit rex. 6Et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria, et invicem se salutaverunt, et dormierunt illic. 7Et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium, qui vocatur Eleutherus: et reversus est in Ierusalem. 8Rex autem Ptolemaeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et cogitabat in Alexandrum consilia mala. 9Et misit legatos ad Demetrium, dicens: VENI, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui. 10poenitet enim me quod dederim illi filiam meam: quaesivit enim me occidere. 11Et vituperavit eum, propterea quod concupierat regnum eius. 12Et abstulit filiam suam, et dedit eam Demetrio, et alienavit se ab Alexandro, et manifestae sunt inimicitiae eius. 13Et intravit Ptolemaeus Antiochiam, et imposuit duo diademata capiti suo, Aegypti, et Asiae. 14Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus: quia rebellabant qui erant in locis illis. 15Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum: et produxit Ptolemaeus rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum. 16Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur: rex autem Ptolemaeus exaltatus est. 17Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri; et misit Ptolemaeo. 18Et rex Ptolemaeus mortuus est in die tertia: et qui erant in munitionibus, perierunt ab his, qui erant intra castra. 19Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo. 20In diebus illis congregavit Ionathas eos, qui erant in Iudaea, ut expugnarent arcem, quae est in Ierusalem: et fecerunt contra eam machinas multas. 21Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem Demetrium, et renunciaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem. 22Et ut audivit, iratus est: et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Ionathae ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato. 23Ut audivit autem Ionathas, iussit obsidere: et elegit de senioribus Israel, et de sacerdotibus, et dedit se periculo. 24Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad regem Ptolemaidam, et invenit gratiam in conspectu eius. 25Et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua. 26Et fecit ei rex sicut fecerant ei, qui ante eum fuerant: et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum, 27et statuit ei principatum sacerdotii, et quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem amicorum. 28Et postulavit Ionathas a rege ut immunem faceret Iudaeam, et tres toparchias, hoc est Samariam, et confines eius: et promisit ei talenta trecenta. 29Et consensit rex: et scripsit Ionathae epistolas de his omnibus, hunc modum continentes: 30REX Demetrius fratri Ionathae salutem, et genti Iudaeorum. 31Exemplum epistolae, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis: 32Rex Demetrius Lastheni parenti salutem. 33Genti Iudaeorum amicis nostris, et conservantibus quae iusta sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent. 34Statuimus ergo illis omnes fines Iudaeae, et tres civitates, Lydan, et Ramathan, quae additae sunt Iudaeae ex Samaria, et omnes confines earum sequestrari omnibus sacrificantibus in Ierosolymis pro his, quae ab eis prius accipiebat rex per singulos annos, et pro fructibus terrae, et pomorum. 35Et alia, quae ad nos pertinebant decimarum, et tributorum ex hoc tempore remittimus eis: et areas salinarum, et coronas, quae nobis deferebantur, 36omnia ipsis concedimus: et nihil horum irritum erit ex hoc, et in omne tempus. 37Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Ionathae, et ponatur in monte sancto, in loco celebri. 38Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis Gentium: et inimici erant ei omnes exercitus patrum eius. 39Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius: et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium, et ivit ad Emalchuel Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri: 40et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui: et enunciavit ei quanta fecit Demetrius, et inimicitias exercituum eius adversus illum. Et mansit ibi diebus multis. 41Et misit Ionathas ad Demetrium regem, ut eiiceret eos, qui in arce erant in Ierusalem, et qui in praesidiis erant: quia impugnabant Israel. 42Et misit Demetrius ad Ionathan, dicens: Non haec tantum faciam tibi, et genti tuae, sed gloria illustrabo te, et gentem tuam cum fuerit opportunum. 43Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros: quia discessit omnis exercitus meus. 44Et misit ei Ionathas tria millia virorum fortium Antiochiam: et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum. 45Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem. 46Et fugit rex in aulam: et occupaverunt qui erant de civitate, itinera civitatis, et coeperunt pugnare. 47Et vocavit rex Iudaeos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum, et dispersi sunt omnes per civitatem: 48et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem. 49Et viderunt qui erant de civitate, quod obtinuissent Iudaei civitatem sicut volebant: et infirmati sunt mente sua, et clamaverunt ad regem cum precibus, dicentes: 50Da nobis dextras, et cessent Iudaei oppugnare nos, et civitatem. 51Et proiecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis, et in conspectu omnium, qui erant in regno eius, et nominati sunt in regno: et regressi sunt in Ierusalem habentes spolia multa. 52Et sedit Demetrius rex in sede regni sui: et siluit terra in conspectu eius. 53Et mentitus est omnia quaecumque dixit, et abalienavit se a Ionatha, et non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde. 54Post haec autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adolescens, et regnavit, et imposuit sibi diadema. 55Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum: et fugit, et terga vertit. 56Et accepit Tryphon bestias, et obtinuit Antiochiam: 57et scripsit Antiochus adolescens Ionathae, dicens: Constituo tibi sacerdotium, et constituo te super quattuor civitates, ut sis de amicis regis. 58Et misit illi vasa aurea in ministerium, et dedit ei potestatem bibendi in auro, et esse in purpura, et habere fibulam auream: 59et Simonem fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Aegypti. 60Et exiit Ionathas, et perambulabat trans flumen civitates: et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate. 61Et abiit inde Gazam: et concluserunt se qui erant Gazae: et obsedit eam, et succendit quae erant in circuitu civitatis, et praedatus est ea. 62Et rogaverunt Gazenses Ionathan, et dedit illis dexteram: et accepit filios eorum obsides, et misit illos in Ierusalem: et perambulavit regionem usque Damascum. 63Et audivit Ionathas quod praevaricati sunt principes Demetrii in Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo, volentes eum removere a negotio regni: 64et occurrit illis: fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam. 65Et applicuit Simon ad Bethsuram, et expugnabat eam diebus multis, et conclusit eos. 66Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis: et eiecit eos inde, et cepit civitatem, et posuit in ea praesidium. 67Et Ionathas, et castra eius applicuerunt ad aquam Genesar, et ante lucem vigilaverunt in campo Asor. 68et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo, et tendebant ei insidias in montibus: ipse autem occurrit ex adverso. 69Insidiae vero exurrexerunt de locis suis, et commiserunt praelium. 70Et fugerunt qui erant ex parte Ionathae omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absolomi, et Iudas filius Calphi, princeps militiae exercitus. 71Et scidit Ionathas vestimenta sua, et posuit terram in capite suo, et oravit. 72Et reversus est Ionathas ad eos in praelium, et convertit eos in fugam, et pugnaverunt. 73Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt usque illuc. 74et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum: et reversus est Ionathas in Ierusalem.
Copyright information for VulgS